AMBARUM seu AMBAR

AMBARUM seu AMBAR
AMBARUM seu AMBAR
Graecis similiter Α῎μβαρ teste Aetiô, Gall. Ambre. Ital. Ambracane, odoramenti genus: Revulsoque sarcophagi operculo mirisice Virtutis ambare suaviter redolentis viri faciem demonstrans, in Actis S. Sebastiani Martyr. apud Carolum Macrum in Hierolex. Alkozuinio Scriptori Arabi est stercus bovis aquae seu marini. qui e mari in terram ascendit, ut fruges depascatur, i. e. phocae, quae mugitu, maxillâ superiore et naribus, bovem aut vitulum resert. Nempe phocae creduntur ambarum primo devorare, deinde egerere. Unde Pandectarius, Azel est nomen piscis magni devorantis ambarum. Ex his Serapionis c. 196. Mala est et illa ambra, quam devorant quidam pisces magni --- qui cum deglutiant eam, occiduntur ab ea, et natant super aquas mortui, quos videntes homines de Gingios (Zingitani) proiciunt super eos uncos ferreos extrahuntque ipsos de mari, et extrahunt ambram de ventre eorum. Alii vero Ambarum volunt eici a ceto cognomine. Damir, Et bellua quae illud vorat, vocatur Ambar. Leo Afric. l. 9. Ambarum a pisce ambaro eici multi volunt. Piscem autem hunc aut balaenam esse dicunt, aut cetum illi mole parem. Hinc Paulus Venetus l. 3. c. 39. ubi de Insul. Madagascaria: In mari, inquit, cete grandia capiuntur, ex quibus ambarum colligitur. Et Scaliger Exercit. 104. §. 10. In Mauritanorum libris hoc inveni, ambar ab incolis Marocci et Fez balaenam dici. Etiam in Euangeliis Aethiopicis Matth. c. 12. v. 14. ita vocatur cetus qui devoravit Ionam. Sed obstat, quod scuta fiunt ex pelle ambar, teste Damire; balaenis autem cetisque corium mollius est, quam ut ad scuta queat adhiberi. Itaque hoc phocae convenit magis, de qua sic Oppianus Halieutic. l. 5.
Φώκη δ᾿ ουκ ἄγκιςτρα τετεὐχαται, οὔτέ τις αἰχνὴ
Τρίγλυφος, ἥκεν ἕλοι κείνης δέμας, ἔξοχα γάρ μιν
Πἱνὸς ὑπὲρ μελέων ςτερεὴ λάχεν, ὄβριμον ἕρκος.
Hispida fallaci phoca haud retineur ab hamo,
Nec trifidae corpus violatur cuspidis ictu,
Nam praedura cutis valida obtegit undique membra.
Sed sive a maiore ceto dicas, aut a phoca, sumi ambarum, aut etiam a pisciculo, quod Aslaphius his verbis asserit; In mari est animalculum, quod propter odoris fragrantiam illud expetit. Sed est ipsi venenum letiferum: Et mare cadaver eicir et ambarum educitur e ventre eius; Res Avicennae merito suspecta est, qui postquam reiecit, ut parum probabile, quod ambarum alii spumam maris; alii stercus animalis, esse asserunt, addit: Sed quendam audivi, qui ut rem certam asseverabat, se Iuvenem olim maria frequentâsse ---- et cum, inquit, ad loca maris quaedam devenissem, quae ibi vocant mare Germanicum, circa diem orientem me contuli --- ad littus maris. Et cum mare versus littora fluctuaret, ambari frustra varia reperimus, et diversorum colorum, quae omnia illius crant, qui primus occupabat --- Accidit autem id semper, per certa temporum intervalla. In quibus verbis constat agi de mari Balthico, in Aestiis, circa Dantiscum et Regiomontium, ubi succinum quandoque in littora fluctus propellunt, ita ut absque ullo labore possit a quovis colligi. Et quidem, quamvis et alibi proveniat ambarum seu succinum, Germanici tamen ea est copia et nobilitas, ut aliorum famam facile obscuret: unde e Veterib. sunt, qui, praeter Germanicum, succinum aliud nullum agnoscant, Tacit. de morib. Germanor. c. 45. et Cassiodor. Var. l. 5. Ep. 2. Verisimile vero est, olim in Balthici maris insulis et peninsulis hoc bitumem exsudâsse. Ita enim Veteres multi, inter quos Diodor. Sic. Galliae nomine tam late sumptô, ut etiam
Germaniam complectatur: Ex adverso Scythiae, quae supra Galliam, insula in Oceano est Basilia dicta, in quam, quod electrum vocant, fiuctus abunde eicit. Et multo ante Pytheas, a Guttonibus (seu Gothis) Germaniaegente, aestuarium accoli scripserat, Mentonomon nomine stadiorum sex millium, ab hoc diei navigatione insulam esse Abalam (Basiliam legit Cluver. et cum Suecorum Scandinavia eandem facit) Illo vero fluctibus advehi et esse concreti maris purgamentum. Incolas pro ligno ad ignem uti cô, proximisque Teutonibus vendere. Huic et Timaus creditit, sed insulam Baltiam vocavit; ut alia omittam, de quibus omnibus Plinium vide l. 37. c. 2. etc. Sed hac de re vide plura infra, ubi de Electro et Succino: ut et apud Sam. Bochart. Hicroz. Part. poster. l. 6. c. 15. Galli Ambarum hoc Botussiacum, cuius collectio ad Electorem Brandeburgicum spectat, vocant, Ambre iaune, neque quidquam aliud est, teste Ioh. Baptistâ Tavernur, quam species quaedam gummi, quod in mari congelascit et saepenumero animalcula aliaque gelu suô comprehensa continet. Eius in Sinensibus usus est non exiguus, inprimis cum Imperator conviviô Proceres excipit. Tum enim inter pompae epularis praecipua fercula ambarum est, cuius varia frusta in ignem coniecta odorem fundunt naribus non ingratum, atque insuper ignem, quem magnopere venerantur, reddit luculentiorem. Petunt autem ambarum Sinenses Batviâ, Metropoli Hollandorum in India Orientali, etc. Praeter hanc ambram aliud ambari genus est, quod griseum, Gall. Ambre gris vocatur, quod quomodo et ubi generetur, obscurum est. In Orientalibus tamen Maribus illud nasci verosimile est, quamvis eius aliquid nonnumquam etiam in littoribus Europaeis, Britannico inprimis, reperiatur. Maxima illius copia in littore est prope Melindam, inprimis in fluviorum et praecipue eius, qui Rio di Sena appellatur, ostiis, etc. Plura de eo, vide apud praefatum Tavernier Itinerar. Parte 2. l. c. 23.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”